monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 405

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 405
et haec cum concessa fuerit, sumptum dicitur. ex duobus sumptis ratione sibimet nexis conficitur illatio. quae illatio sumptum propterea dici non potest, quia non exspectas, ut hoc etiam tibi adversarius concedat, sed eo invito sequitur, si modo ratione servata fuerit illatum. et ut hoc planum fiat exemplo, putemus quaestionem esse, utrum voluptas utilis sit. si proponamus ita 'omnis voluptas bonum est', plena quidem sententia est; sumptum efficitur, si hoc adversarius concedat. quo concesso adiungenda est alia sententia: 'omne autem bonum utile est'. si hoc etiam concesserit, efficitur sumptum; ex quibus duobus sumptis etiam invito eo sequitur 'omnis igitur voluptas utilis est'.